- ARIOBARZANES
- I.ARIOBARZANESCappadociae Rex post turbas Pseudo-Ariarathis compositas, auctoritate S. P. Q. R. in locum Ariarathis suffectus, et a Sylla in thronum evectus; inde a Mithridate pulsus, restitutusque a Romanis, etc. Pompeio in bello Pharsalico favit. Populi Romani amicus fuit, et a Cicerone cum toto regno servatus, l. 5. ad Att. Ep. 20. Horat. l. 1. Ep. 6. v. 38.Mancipiis locuples eget aeris Cappadocum Rex.Ariobarzanem Cappadociae Regem videtur tangere velle, de quo Tullius, Ep. 1. l. 6. ad Att. Nihil iliô regnô spoliatius, nihil Rege egentius. Vide quoque illum Orat. pro L. Manilia, etc. Quater nempe Rex ille regnô expulsus, totiesque restitutus. Flor. l. 3. c. 5. Appianus in Mithridaticis. Dio l. 35. Plut. in Sulla et Lucullo. Iustin. l. 38. c. 2. 3. Eutrop. l. 5. Post eum Archelaus, favente Antoniô, regno admotus est, vide ibi.II.ARIOBARZANESDarii militiae praefectus, qui Susidas pylas adversus introitum Alexandri cum 15000. peditum occupaverat. Dein cum per mediam aciem Macedonum, cum multo suorum, atque hostium sanguine erupislet, Persepolim urbem regiam occupare festinans, a custodibus urbis exclusus, cum omnibus fugae comitibus, renovatô praeliô cecidit. Qu. Curtius. l. 4. et 5.III.ARIOBARZANESPhrygiae Satrapes, ab Artaxerxe descivit; et mortuô Mithridate, eius regnum sibi mvasit. Diodor. Sic. l. 15. f. 504. tenuitque annos viginti sex, defunctus Olympiadis centesimae decimae annô quartô, filiô Mithridate succedente. Vide etiam l. 17. c. 17.IV.ARIOBARZANESmons inter Parthos et Massagetas. Orosius.V.ARIOBARZANESorigive Medus, ob insignem corporis formam et praeclarum animum, volentibus Armeniis, a Caesare, componendae Armeniae delecto, praefectus est Rex. Periit morte fortuitâ. Tacit. Annai. l. 2. c. 4.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.